Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et bene ait \'inclinaui\', ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana conuertas. aut certe, quoniam sapientia carnis legi dei non est subdita, uidetur inclinare cor suum, qui legi facit esse subiectum extollentem se corporis sensum et contuitu religionis inflectit. atque ille dudum extollens se frustra et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.

Humiliauit enim et ipse se Christus, ut nouum conderet testamentum. cum lego euangelium, audio filium dei carnem sumpsisse de Maria, uideor mihi cum Christo ipse descendere. lego enim eum, qui cum esset in forma dei semet ipsum exinaniuit, exinaniuit autem, ut formam serui acci- Peret, et specie inuentus ut homo humiliauit se usque ad mortem, lego dicentem: qui se exaltauerit humiliabitur, lego dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.