Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Exultans igitur in testimoniis domini iure dicebat: i inclina ui cor meum ad faciendas iustitias tuas in aeternum pr proter r retributi on em. qui retributionem bonorum operum sperat a deo et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi iustitias. quae est Christi iustitia ? sine nos, inquit, implere omnem iustitiam, qua peccatum [*](l*Esai. 49,16 . 5 cf. Ps. 118,111 6 cf. Apoc. 21, 4 8 cf. Matth. 12, 19 11 Luc. 23,28 l5*Ps. 118,111 18 cf. Dent. 4, 26 20*Ps. 72, 26 25*Ps. 118,112 29 Matth. 3,15 ) [*](5 exultio A 7 neque fletus om.O 8 imago fuit regni Nav quia] add. in N 10 filios Jfml 13 beatitndinis] add. laetitiam A exibebat M 14 fioret Rml 15 dixit ARml 17 quia] qui OR 18 hereditatem AGMOB quisinit Rm1 22 uiuet 0 24 traderentur NTa 25 igitur] autem NPa dicebat] add. TIIIAONP R 28 deo] christo MNa 30 quia MN )

329
minuitur, culpa laxatur.

et bene ait \'inclinaui\', ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana conuertas. aut certe, quoniam sapientia carnis legi dei non est subdita, uidetur inclinare cor suum, qui legi facit esse subiectum extollentem se corporis sensum et contuitu religionis inflectit. atque ille dudum extollens se frustra et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.