Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Merito ergo uir euangelicus dicit: hereditate quaesiui testimonia tua in aeternum, quoniam exultatio cordis mei sunt. quis non exultet, quia caelum et terram hereditate quaesiuit, quae duo elementa contestatus est etiam deus, cum legem daret, quia quaesiuit deum de quo dicit sanctus: portio mea dominus, quaesiuit dominum Iesum, quaesiuit spiritum sanctum et post illa quaesiuit angelos et cum illis uiuit non hodie tantum et cras, sed in aeternum nec ullis pro nomine domini contristatur iniuriis ? denique gaudebant apostoli eum uerberarentur, cum in carcerem truderentur.