Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

satis fidelis etiam in infido pectore, quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt latere non possunt. nam si m iudicio terrestri etiam is, qui ad mentiendum uenerit subornatus, tamen, si testimonio fuerit conuictus alterius, solet prodere ueritatem, quanto magis in iudicio caelesti apud dominum Iesum necesse habet quae uera sunt confiteri, quem nouit scire quod factum est!

Et bene ait: hereditate quaesiui testimonia tua, quoniam, sicut ante heredes fuimus peccatoris, ita nunc heredes sumus Christi. illa fuit criminum, haec est uirtutis hereditas; illa nos obligauit, haec soluit; illa obaeratos faenore de-

lictorum adiudicauit inimico, haec redemptos dominicae titulo passionis Christo adquisiuit. mala Euae successio totum hominem deuorabat, praeclara Christi hereditas totum hominem liberauit. non ad unum quidem, non ad paucos, sed ad omnes testamentum suum scripsit Iesus. omnes scripti heredes sumus non pro portione, sed pro uniuersitate.