Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Pascua nostra etiam isti uersiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus Dauid dicit: pascebam oues patris m e i, ostendens ueram lucernam, discens humilitatem. in talibus pascuis uerus Dauid, uerus humilis et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit et homo natus per uirginis partum humiliauit se usque ad mortem, oues patris sui diuina praedicatione pascebat, cum secundum scripturas suum probaret aduentum, cum quinque panibus et duobus piscibus hominum milia multa satiaret.