Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

(et) ex eloquiis spiritalibus pretiosaque auri prudentia uolatus adsurget. ubi ergo laqueos poteris pertimescere, cui remigium praesto est spiritale? si sinceritas animi, si puritas mentis adfulgeat, columba es. ideo tibi dictum est: estote simplices sicut columbae. si maiora desunt remigia, uel minora ne spernas. esto uel passer, ut laqueos sagaci indage praeuideas et paene captus inlecebris peccatorum tamen aliquando reuocatus possis dicere: a n ima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est et nos liberati sumus. de quo quoniam alibi putauimus esse tractandum, nunc alio transeundum uidetur.

Satis est tibi ut auem esse te noueris adsumptum in naturam uolandi, dicente domino per prophetam: liberate uos ex laqueo uenatorum et a uerbo conturbationis; non enim iniuste tenduntur retia auibus. auis es, o homo, [*](5*Ps- 67,14 9 Cant. 5, 2 10* £ sai. 26,9 12 auri prudentia] cf. p. 336,24 15 Matth. 10,16 18 Ps. 123, 7 21 cf. Expos. euang. sec. Lucam IV 11-12 24*Ps. 90,3 ) [*]( 2 pinnas GPml possit GMOPRml 4 pinnae Pm1 (passim) 5 edocuit ex edocuerit M 6 medios Mm2 posterioraj add. dorsi Ov 7 dormiasant (sic) A exurgunt NPa exurgant Mml 8 pinnae GPml 9 dicit AN dormiui OMP 11 panduntnr NT pendentur Rml 12 et addidi ex elaqxms] ezloquiis (x del.) R pretiosaeque-prudentiae a auri] spe auri 0 adsorgit eodd. a 14 spiritale est av columbae sunt AR 17 sagaciter OM sagace N indagare GM indagine Oau 21 putabimus Pml 22 transeundum nune alio O 23 te esse av 26 auis—325, 2 auibus Ov, om. cet. praetera, in qua tantum uerba et ideo—ratia suibus denint )

325
qui sicut auis in quandam aquilae renouatus es iuuentutem, et ideo non iniuste tenduntur retia auibus.

quid enim te in terram deicis, qui lam caelum petebas ? non iniuste renouato tenduntur retia, quia iam Christi esse coepisti, uenantium esse desisti. ante te laqueo uenator, ante quasi praedam suam diabolus suo iure capiebat: nunc dominicae crucis mercem cur alienus incursat ? potes tamen etiam hos laqueos euitare, ne dicas: \'uenantes ceperunt me sicut passerem\', si laqueum cordis euadas quem misit diabolus in cor Iudae et ita eum in facinus proditionis armauit.