Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus ludam apostolum strangulauit. qui miser cum esset inlaqueatus ut proderet dominum, ubi aduertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit. sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret paenitentiam, sed laqueo se suffocaret. deus enim etiam in ipsos pius est proditores, ut ad paenitentiam prouocentur atque

a flagitioso proposito reflectantur et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem. iam non aerumna est incidisse, sed crimen, quia non solum se dedere capiendos, sed etiam ad uoluntatem diaboli tenentur adstricti, cum possint dicere: disrumpamus uincula eorum. dedit enim tibi [*](8 cf. Ps. 118,110 14*1 Tim. 6, 9 16 cf. Matth. 4, 9 17 cl Ioh. 14, 30 20 cf. Matth. 27, 5 24 cf. II Tim. 2, 26 28 Pa. 2,3 ) [*]( 5 alios AR incendit AGMNPR 8 martirium OP peruenire potu- erit Nav 9 semitis non declinaui 0 10 cui] quia 0 11 diuinitatis) diuini aaciatus AR diaini status GmlMNPT tua G, om.APRT reseruatum 0 12 apiruit Rml 13 et om.Mml 15 adnertisl add. igitur Ov 17 possit GMmlO 18 uincula ANOav nee R midiocrem G 19 transgulauit O 33 quia scripsi qui codd. av se dedere] sese rete Mm A desedereG 28 dirwnpamus MNOav disrupamus R ipsorum at? )

323
scriptura diuina, ut non solum caueas diaboli laqueum, sed etiam per paenitentiam eius uincla disrumpas.

Quid tibi, homo, cum deliciis ac uoluptatibus ? non capit laqueus, nisi ante esca te ceperit; dum praedam petis, laqueo ipse te nectis. esca laquei auaritia est, esca diaboli luxuries est, quibus nos uult inescare, non pascere. et ideo clamabat apostolus: ne adtaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia a a corruptelam ipso usu.