Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae sint igitur istae manus, consideremus. in Canticis habes: laeua eius sub caput meum e t dextera eius conplectetur me. hoc loquitur sponsa de Christo. anima de uerbo dei: Christus autem idem est uerbum dei atque sapientia. beata ergo anima quam complectitur sapientia. magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam. [*]( 2.11 *Ps. 118,109 4 Ps. 118,109 15*Prou. 21, 1 20 cf. Ioh. 10, 28 21 cf. Ps. 101, 26 24*Cant. 2, 6 26 cf. Apoc. 19, 13. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 docere A31m2Ra semperintenderit av 2 dicere]add. Y AN 7 meror GmJ merior Gwi2 mereor R 8 obtrectatione AR iis v 9 ego—10 oblitos sam om.A, post pro anima mea lin. 11 tr. GMNPRTa 11 pr. mea om-Pm1R 14 QBlt post speret tr. O 15 dei] add. est NOav 16 rectori R suo AR 17 hk O 18 et om.GJINPRmla sit] add. ne AR non] ne 0, exp. Rm2 24 sub] in GMm1N capud M capite meo Cfv 25 complectitur Mm2Na bace av 26 idem om.O alt. deiom.PR )

319
tota enim munita est quae desponsata uerbo est dei; plenitudo enim sapientiae timere deum. quae ergo deum timet anima pleno se munit ipsa praesidio. mittit sapientia laeuam suam sub collum eius, dexteram autem in complexum eius. utrumque [*]( 2 ) quidem brachium eius ad utilia extenditur. habent tamen propria sua singulae manus sapientiae; in dextera eius longitudo uitae est. in sinistra autem diuitiae et gloria. bonis utique manus utraque dotata est dotibus, in eo tamen habent uarietatem sui muneris. quod et praesentia et futura tempora conprehendunt, ut laeua praesentium remuneratrix. dextera futurorum sit.

Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. nam cum dexteram suam posuisset super Ephraim. sinistram autem super Manassen et conuertere eas Ioseph aetatum consideratione uoluisset, ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii conlocaret. noluit et dixit: scio. fili: et hic erit in populum et hic exaltabitur. sed frater iunior maior illo erit. in quo maior ? in eo utique. quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris. hoc est Ephraim: faciat uobis deus sicut Ephraim et Manassen.

uel quia semen eius multitudo gentium sit quae in hoe saeeulo laborem elegit. credens in dominum Iesum, ut consolationem habent futurorum. Manasse autem semen est populus obliuionis. qui proprium oblitus auctorem exaltatus ad tempus in hoc saeculo est. daturus in reliquum poenas graues. quia deum suum et dominum denegauit. [*]( 1 *Eccli. 1,16 (20) 3 cf. Cant. 2,6 6 cl. Prou. 3,16 15*Gen. 48,19 19*Gen. 48, 20 ) [*]( 1 dei uerbo est av dei est AOR 2 dominum JI timet deum 0 3 mittet AGMRml 5 propriae (-e) GMNPmlR proprietates suas Ov 6 sapientiae OTm2 sapientia eet. av eius Tm2, om.0 et cet. av. tj. tin. 9etcap. 33 (recte intellexii Ihm) 8 donata MNml ditata P 11 etiam hoe 0 prophetiae R israheI R 12 effraim AMm2R effrem GMmlNOPa Ephraem v 14 capod M manasses P manassen R 17 erit maior illo 0 18 hoc est om.Ov efrem AGR effrem MmlNPa effraim Mm2,om.OTv 19 uosJIm2 Nm2a nos Nml efrem AR effrem GMmlNPa effraim Mm20 Ephraem v 20 eiusj add. est M sit omM 22 manassa P Manasses Oav 23 exaltatur MmlN 24 in om.M )

320

Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. denique laeua sapientiae sub capite sponsae est, dextera autem superior, quae totam conplectitur sponsam. itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. habet ubi reclinet caput suum, quia laeua sapientiae diuitiae sunt et gloria.

ad tempus haec demulcent et ex parte solacio sunt. et ideo filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret, quia, cum diues esset. pauper factus est nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat, quia uenerat non ut in portione, sed ut uniuerso humano generi subueniret, dicens: mihi irascimini quia totum hominem sanum feci sabbato?, hoc est \'totum\' non ut facultatum conlatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento — haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem —, sed \'totum\' hoc est, quo longitudinem uitae conplecteretur aeternae. neque enim communis uitae similis uita in dextera est sapientiae, sed longitudo uitae est, ut, qui accipit uitam a sapientia, non exiguitatem uitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur.