Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique ideo dicebat: et iudicia tua doce me,. quia iudicia dei sicut abyssus multa et inscrutabilia. ut apostolus dicit. ideo non poterat ea nisi Christo docente cognoscere, quia unus magister omnium Christus est. haec autem Christi iudicia sunt, ut his qui nobis insidiati fuerint nouerimus non uicem iniuriae rependendam, sed pro iniuria magis deferendam gratiam.

denique maledicentibus non remaledixit. percutientes non repercussit, sed magis etiam crucifixus pro persequentibus se piae intercessionis apud patrem auxilium deferebat dicens: pater. dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt. haec igitur quisquis fecerit legis iudicia, remuneratione donatur a Christo. [*]( 4 cf. I Reg. 24, 5 6 cf. II Reg. 16, 22 9*11 Reg. 18, 5 13*11 Reg. 18, 33 15 cf. Matth. 7, 9—11 17 Ps. 118,108 18 cf. Ps. 35, 7 *Rom. 11,33 20 cf. Matth, 23,10 21 cf. Matth. 5, 44 sqq. 23 cf. I Petro 2, 23 25 Luc. 23, 34 ) [*]( 1 meo] add. u t Mm2 2 iniciam MN 3 tuendae om.IV la u cum M persequentem] add. qui a 5 negandi Pml 6 renocaret N patris om-N 7 macularet Mml maculauerat av incesto (o ex ae) M 9 pareitej add. mihi AR absalon Oa 10 gradu NT 12 pietatis laesae M eius om.O 13 noee magna Mav 14 absalon Oa parracida Pml 15 gratia OP R de Christo om O 16 filio codd. av, eorrexi 18 abissus MN 19 ait N 20 iudicia ehristi 0 21 iis v 24 se om.O 26 quisquis] add. spiritaiiter intelJexerit et a 27 iegis iudicia om.O a om.GMmlPnl christus G )

318