Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae ergo uoluntaria oris sui domino Dauid placere desiderat? elegi abiectus esse in domo domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. audiam quid loquetur in me dominus deus. aperiam in parabolis os meum. loquar propositiones ab initio saeculi. paraui lucernam christo meo. corpus suum quod erat ante limosum et caeno

hereditariae conluuionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo parauit. ut luceat. Christo lucet cuius opera in Christi lucent lumine: Christo lucebat Petrus, cum diceret: in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula; Christo lucebat ille qui dicebat sanat te dominus Iesus: Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium: Christo lucebat Dauid, qui poterat dicere: cor meum et caro mea exultauerunt in deum uiuum.

(\'Christo parauerat mentem. cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat adpetitus. diceret: non mihi contingat a [*](7*Ioh. 11, 50 12*Ps. 83,11 14*Ps. 84, 9 15*Ps. 77,2 16 Ps. 131,17 20 Act. 3, 6 22 Act. 9, 34 24 Ps. 83, 3 27*1 Reg. 24, 7 ) [*]( 2 is A iis r quis R, add. aut v officium suum aut v 3 putauerunt 0 4 rationem scripsi ratione codd. av cupiditatem Pm2 cupiditate cet. av propheciae N 5 concurrant JIml 6 conscendant AOPRv 9 quia] qui Mml 14 ioquatur MNOPm2Rav 15 loquor M propositionis Mml 17 meo am.Mml 18 heriditariae Pml colliuionis Aml spirituale 31 non om. GMa, eras. 0 19 possit GMmlNPKml lueet] lueeat Mml 21 Iesu om.GNPR nazarei NPml 22 sanet MOPmlab Iesus] add. christus M 23 lucet ARo martyram—24 lueebat om.M 24 porat A )

317
domino, si fecero hoc uerbum, domino meo, christo domini inicere manum meam. cum maiorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem, etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem dominus iuxta promissum suum in manus ipsius tradidisset, ab eius necandi cupiditate reuocabat. Christo lucebat propheta, cum de eo.

qui patris domum turpi macularat incestu, qui patris salutem parricidalibus proeliis adpetebat, pius tamen pater diceret ad proelium profecturis: parcite filio meo Abessalon. tacebat inprobitatis scelus, pietatis autem gradum et nomen necessitudinis praeferebat, ut pugnaturi non aduersarium regis, sed filium cogitantes dolorem laesae pietatis inhiberent.

et post mortem eius operuit faciem suam et magna uoce clamabat dicens: filius meus Abessalon, filius meus. hanc uocem parricida non meruit, sed Christi prophetabat gratiam. didicerat propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filii seruiebat.