Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nec otiose hoc positum puto, quia uoluntaria oris sui placere desiderat domino. multi prophetae, sed non in omnibus oris uoluntaria placent. excusabat Hieremias dicens: qui es dominator domine, ecce nescio loqui, quia iuuenior sum e g o, et dixit ei dominus: quocumque misero te abibis et secundum omnia quaecumque mandauero tibi loqueris.

uerecunde propheta aetatem corporis praetendebat, ne exequendis caelestibus imperatis inpar esse adulescentia deprehenderetur. sed deus, qui morum magis quam annorum considerandam iudicaret aetatem et in iuuenali corpore maturitatem robustae sapientiae in suo seruulo praeuideret, ait: noli dicere quia iuuenior sum ego, hoc est: prohibuit eum iuuenalis aetatis contemplatione uires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret.