Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

I itaque pro Onesimo interueniens sic ait: tu autem illum ut mea uiscera suscipe; quem ego uolueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis euangelii, sed sine consilio tuo nihil uolui facere, ne uelut ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. quam sedulus suasor. qui cum esset uas electionis diuinae, consortium consilii non

dedignabatur alieni, ne alterum fructu uoluntatis propriae defraudaret! recte ergo Dauid ait quasi propheta: uoluntaria oris mei conproba, domine, oris sui offerens domino sacrificium uoluntarium, eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueuerit, fauos ore fingere, mella ore conponere et ex herbis suauibus ore filios legere, quae, cum sit, inquit, robore infirma, sapientiae praedicatione substantiae suae producit aetatem. quod sit istud uoluntarium oris sacrificium, recognosce: imola deo sacrificium laudis.