Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Bona ergo humilitas. praesertim si adiungatur ei deuotio uoluntaria. ideoque se uiuificari secundum uerbum petit, ut secundum uerbum uiuat et omnia cum ratione faciat, non secundum carnis uoluntatem. unde mysticum illud etiam moraliter accipi potest: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. et tu imitator esto dei.

quomodo imitator ? numquid caelum potes facere aut terram aut mare? non utique. sed ut omnia per uerbum facias, nihil sine uerbo, omnia cum ratione. nihil sine ratione, quia non es inrationabilis. o homo, sed rationabilis.

Sequitur uersus quartus: uoluntaria oris m e i conproba, domine, et iudicia tua doce me. qui se humiliat, uiuificatur iuxta promissum dei, qui uiuificatur spiritu dei uoluntarius est minister. plurimum enim refert. utrum ex uoluntate quid facias an ex necessitate. quod placeat deo. denique uoluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium. sicut apostolo docente cognouimus.