Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inquit, illum deus, ut in nomine eius omne genu flectatur. quanta fecit dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? sed flexi ei postquam se humiliauit; sic enim, hoc est per humilitatem. per crucem sibi ecclesiam congregauit.

Dauid rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur, sed ideo se magis humiliabat. at uero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui. ille laudabilis rex, qui de obsidione, de aegritudine beneficiis domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam et gratiam meriti superioris inminuit. quid fuisset Ioseph, si humilis non fuisset ? sciuit sibi obfuisse quod praelatus erat fratribus; etiam pius amor miseriam praelationis inuenerat.