Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae huius interpretatio. quae sunt enim pascua nostra, hoc est fidelium, nisi Christus? in cuius pascuis se locatum propheta laetatus est dicens: in loco pascuae, ibi me collocauit; ipse enim nos pascit et reficit. bona pascua sacramenta diuina sunt.

carpis illic nouum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis; carpis lilium, id est splendorem aeternitatis; carpis rosam, hoc est dominici corporis sanguinem. bona etiam pascua uerba sunt scripturarum caelestium, in quibus cotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur, cum ea quae scripta sunt degustamus uel summo ore libata frequentius ruminamus. his pascuis grex domini saginatur.