Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nonne ergo ex infirmitate nostra uisa sunt dura mandata iustitiae, qui durum putamus esse quidquid per inbecillitatem animi ferre non possumus ? tolle persecutiones, et martyres desunt. sed et persecutores deus, id est potestates saeculi est passus adsurgere. ne deessent qui uincerent Christo. quis tunc non dixit infirmus: \'domine, cur dedisti plebem tuam in potestatem persequentium?\' sed quis hodie neget beatiores illos esse, qui passi sunt. quam illos, quos nulla uexarunt supplicia persecutorum?
Iustus ergo optat probari. temptari non timet; qui enim statuit custodire iudicia dei, non timet temptationes. ubi statuit nisi in corde? illic enim radicati et fundati esse debemus, non [*]( 4 cf. Hiob 2,7—8 13*Hiob 1,21 26 cf. Ps. 118,106 27 cf. Eph. 3, 17 cf. Eph. 4,14 ) [*]( 1 iob omnem a 2 unguere AOP patientiae ed. RQm. paenitentiae codd. av 3 certamine a emerendo NOav 4 ulcere-uulnerum1 uulnereulcemm v 5 ulcenun a uibiciq. G uiuicibus JJmlPmlR 6 uiro] add. ut AR sibi uicisse 0 7 ipse om AR 15 enim om.MO 16 luxoriat Rml luxuriat ORm2v 17 nonne AJt non cet. av uisa-iustitiae A nisa sunt mandata iusta esse dura Rm2 uis aestimanda iustitiae (iustitia M) est ed. av 18 quij quid GPRv (inc. cap. 17 in v) quicquid MNOPRm2Sav 20 deus] discipulis 0 id est] atque Tm2a, om.Mh Tml potestateM 21 iaf irmorum M 22 credidisti crededisti R potestate AG 23 negat 0 26 domini O ) [*](def. A) [*]( 27 nisi—p. 312, 28 quid fecerant desunt in A fluctiiantes M )
cogitationes iustorum semitae. in his semitis neue ambulat iustus; ideo dicit: proba me, domine, et tempta me. denique hoc loco auctoritati respondens suae. qui iurauerat et statuerat custodire iudicia iustitiae dei. probari uoluisse se dicit, qui humilitatem subeundam credidit esse pro Christo.