Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nonne ergo ex infirmitate nostra uisa sunt dura mandata iustitiae, qui durum putamus esse quidquid per inbecillitatem animi ferre non possumus ? tolle persecutiones, et martyres desunt. sed et persecutores deus, id est potestates saeculi est passus adsurgere. ne deessent qui uincerent Christo. quis tunc non dixit infirmus: \'domine, cur dedisti plebem tuam in potestatem persequentium?\' sed quis hodie neget beatiores illos esse, qui passi sunt. quam illos, quos nulla uexarunt supplicia persecutorum?