Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Orbatus est sanctus Iob liberis suis, in quos dominus potestatem diabolo dedit. numquid iniquus deus ? absit. immo iustus. quia probaturus iustum suum per huiusmodi exercitia. in quibus eius est probata patientia, magis dignum qui probaretur effecit. quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior iustitia coronantis. nudatus est facultatibus.

cum diues esset, et haec deo subiit permittente dispendia. non erant pecuniae iam damna, sed uitae, cum deesset alimonia ademptis omnibus. quis accuset iustitiam dei, cum. si non [*]( 3 ct. Ps. 109, 4 7 cf. Ps. 118, 106 15 cf. Hebr. 12, 6 ) [*]( 1 necj et non 0 2 peniteri M potuitM dominus Oav 4 doniinus AOav 7 quid igitur] quia (quid GMml) dicitur codd. praeter 0 11 neces- sitate A necessitates GMO ut] aut R subsidia habere NOav 13 ut orn.M obire av subire GM ob(o)edire cei. officio ANPT 14 is av si AR hinc 0 his cet, iustitiain deiay 15 non] con AR 16 seruus P 17 asperior 0 1sanperia (om. flagella) O 19 fiiium meliorem Nav ese filium O .20 iustitiaGest om. Mml24aapientia AGMNPa efficit Pml 25 ubenusJl 27 iam] in R,om.A 28 sicum 0 Iob si non omnem v non om.a )

309
omnem Iob amisisset pecuniam, non tantam inuenisset gratiam? athletam suum nudum ungere uoluit deus oleo patientiae, ut et subeundo faceret certamini fortiorem et merendo praemio digniorem.