Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

iurauit d [*]( 1 ci. I Ioh. 2. 1 5 Ps-118,106 [107] 8 Ps. 118,106 20*Matth. 5,34 22 Matth. 5,34—36 25*Ps. 109, 4 ) [*](2 praemiorum largitor Nav 3 hunc A 5 in om.OP Rm1T 6 humiliatus— 7 quaque spuria esse censuit b; ef. eap. 19 8 metuit] mouetur Mml 10 huius] huis P, om.Ma 11 all. sij sed PR 12 possit 0 ius 0 statueretj addsed trepidaret sacramento (om.A) AR 13 sacramentaO pr. iuret Rml iurare] iure J. iura R 14 iudiciom PR srientiae] add. et O 16 Iux] add. tibi Oav 17 tibi] ibi M ubi] ibi O 18 ibi] ubi AGMNOPmlR 19 pamolos Rml 20 infirmi Aml infirmioribus Rm2 infirmis Am2GMNOPav 22 non iurareaddidit om.b ne] add. forte 0 peiurares Atnl periurares Am2Pm2 periures ex perires Gml perioreris PmlB peierares Pm3 et om.All iurare] add. omnino v 23 neque per caelum om.0 24 hie(ie-J/)rosolimam AMNPR capud M 25 sint MOR ) ..._.. [*](20*)...

308
minus nec paenitebit eum. iuret ergo ille quem sacramenti sui paenitere non poterit. et quid iurauit deus ? quia Christus in aeternum sacerdos est. numquid incertum, numquid inpossibile erat quod iurauit deus ? numquid poterat esse mutabile ? noli ergo usurpare exemplum sacramenti qui implendi sacramenti non habes potestatem.

Quid igitur iurauit Dauid? custodire iudicia iustitiae domini. in nullo uidelicet iam perfectum. iam instructum diuinae iustitiae mouebant iudicia. quanti mouentur, cum uident iustum aliquem orbatum liberis dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum habere sub-

sidia non possit, fractum aegritudine graui et perpetua debilitate uexatum, ut obire nequeat communis officia naturae! sed qui firmus est non mouetur et is magis intellegit dei iustitiam praedicandam, quia corripit dominus quem diligit. numquid non frequentius corripitur filius quam seruulus? iniusta ergo pietas patris magis quam domini seueritas ? asperioribus exercet pater filium quam dominus uernaculum, sed dura patris non aestimantur inpertita flagella. quia uult meliorem filium esse quam seruulum. eruditio ergo plena iustitiae est.

Orbatus est sanctus Iob liberis suis, in quos dominus potestatem diabolo dedit. numquid iniquus deus ? absit. immo iustus. quia probaturus iustum suum per huiusmodi exercitia. in quibus eius est probata patientia, magis dignum qui probaretur effecit. quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior iustitia coronantis. nudatus est facultatibus.