Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed etiam hoc parum est diligenti qui uelit ad beatitudinis gratiam peruenire; beatus enim die ac nocte meditatur in lege. angustior dies est meditatione doctrinae, non tantus dies in tempore quanta meditatio est in lege.

unde uide ne illud magis significare uideatur, quod ei qui in lege meditatur semper dies est et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. alioquin quomodo neglegentiorem in processu operis declararet quem diligentiorem in ipsis operis sui propheta principiis esse uoluisset? in die ergo meditatur legis et euangelii praedicator.