Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

manet ergo uulnus illi cui Christus non resurrexit. o uulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam et sumat sibi gladium, quod pro Christi nomine non refutet uel quo corporalia a spiritalibus, umbram a ueritate distinguat, sumat dei uerbum, gladium bis acutum, et ex illo diuino ore doceatur mandatum domini, praescriptum legis agnoscere, quod non temporalis habeat obseruantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia suco gratiae spiritalis infundat!

Tota ergo die in lege meditare, non perfunctoria tibi debet esse transcursio. si agrum emere uelis, si mercari domum, prudentiorem adhibes et quid iuris sit diligenter consideras et, ne in aliquo forte fallare, tibi ipse non credis. at nunc tu ipse emendus es tibi. de tuo pretio tracta, considera quid sis, quod nomen habeas, quid adquiras tibi: non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia,