Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est ergo in nobis, ut et bene aliquid oderimus et bene aliquid [*](4*Ps. 49. 17—20 16 cf. I Petro 2, 1 17*1 Petro 2, 2 20 cf. I Petro 2\' 23 22 cf. Rom. 7, 15 24*1 Ioh. 2, 16 ) [*]( N1 spes resurrectionis Mm2Nav sint] suat i 2 possent PR populib NPm1T 6 pos te NRml 7 aat. cum om B 9 concinnauit b dolis Ptnl dolumb 11 est] add. hoc 0 14 in om MNOPRav tua lingua O com- ponat GMNm1ORav 15 forinsecus AOR 17 dudumj nuac Ov 18 ratihi0nales AmI rationabiles Am2GMNOav rationabilis Rm1,add. etGNNav lac— )[*](def. A) [*](p.303, 24 et omnibus desunt in A 19 ostendens GMNPa enim eras. N lingua] add. doeet a 21 ut] et GRmZ 23 malum quod erat in carne sua, ideo iohannes O epistola codd. ev 25 carnis est 0 )

298
diligamus. sicut enim bene amare possumus seruos dei et bene diligere possumus inimicos nostros secundum uerbum domini, ita bene odisse possumus inimicos dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius uanitates. odio igitur debent esse

quae saeculi sunt, ne securis affectibus et otiosis blanda conciliatricula uoluptatis inrepat inlecebra. facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant iusta et inpuritatem indignatus auertat affectus. inflat plerumque homines et tumido resupinat fastidio nobilitatis iactantia et rerum affluentia saecularium, nisi pudeat in te aliena magis quam propria laudari. Christus cum diues esset, pauper factus est; in paupere, non in diuite te redemit. confitentibus dei filium imperabat tacere, ut operibus magis quam sermonibus deus agnosceretur;

et tu nobilem te dicis, qui es factus eterra? Dauid rex dicit: memento, domine, quia puluis sumus; et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris et diuitem te putas, qui cras potes esse mendicus, cum uita tua non in abundantia tua, sed in dei sit misericordia ? cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.