Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque si dicat: \'mandata custodio\', respondetur ei: tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. si uidebas furem, simul currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnabat dolos; sedens aduersus fratrem tuum detrahebas. non est hoc custodire mandata, sed praeuaricari; statutis facere contraria non est intellegere, sed ignorare.

quomodo possunt uerba dei dulcia esse in faucibus tuis, III quibus est amaritudo nequitiae? quomodo mei et lac sub lingua tua, cum dolum in lingua tua conponas, ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum, cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam et fucum simulationis abicias, dicens: sicut dudum geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite ?

ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua, ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre nouerimus, nesciamus odisse nisi uiam iniquitatis, ut facere quod execramur reluctanti caueamus affectu. ideo Paulus cauebat in carne sua malum, quia oderat; ideo Iohannes monet in epistula sua, ne diligamus saeculum, quia omne quod in saeculo est concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et iactantia uitae.