Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Recte ergo sponsae dicitur: fauum distillant labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua. os enim iusti distillat sapientiam, de ore iusti suauitatis et misericordiae mella procedunt, in ore iusti nullus dolus, nulla fallacia, nulla est [*](1.10*Cant. 5, 1 3 cf. Ps. 103,15 13 ci EccU. 34, 27 (31,35) 14*Ps. 22. 5 15*Ps. 64,11 18 cf. Ps. 71, 6 21 Ps- 64,10 25*Cant. 4,11 26 cf. Ps. 36, 30 ) [*]( 3 mesticus G misticus (pr. i in ras.) M 5 autemj add. et 0 6 muleeatur (a in ras. m2) R amare A amara febribus eras. R 7 corde ser- mones AR mella ARtn2 8 collisae 0 animaej add. ac O menbra P refonent ARtn2 9 sicut] add. et Ta 12 iocunda eodd. praeter Å, a, iiem 13 iocunditatis sollicitudine Mml 13 mensa P 15 praeclarum] add.est AOv et om.NRml 18 consueuerat Rml ita (que eras.) Rm2 dei omM 19 de av mentis] add. nostrae Na 21 ei dicitar Nav 24 et 296,3 ioeun- ditate MNO PRa 25 destillact ei 27 destillat N 28 dolos Mml )

296

amaritudo peccati. audit ecclesia uerba iusti, audit plebs dei praecepta sapientis, delectatur alloquii suauitate, moralis disputationis iucunditate mulcetur dicens: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori m e o, quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor eius uanescit

et plerumque uitiosa uiscera laeduntur, uerborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt. cognosce tamen cui illa credantur, spriptum est enim: in aurem insipientis nihil dicas, ne quando inrideat prudentes sermones tuos. euomet enim et reiciet sermonem tuum stultus, qui eius sentire non potest suauitatem.