Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Super melet fauum, inquit, ori meo dulcia. et ideo, quia nobis dulcia uerba tua esse coeperunt, dicis ad ecclesiam: fauum distillant labia tua, sponsa. qui sit fauus, doce nos, Salomon; tu enim dixisti: faui mellis sermones boni. et uere bonus fauus quem manducat ecclesia, multorum prophetarum uelut apum spiritali ubertate congesta [*]( 1 cf. Gen. 1,26 4 Ps. 9,21 9*Ps. 118, 102 14.22*Ps. 118,103 19 I Cor. 15,56 24*Gant. 4,11 25*Prou. 16, 24 ) [*](1 propriores Pml 3 uterum] partumOu Christus] add. nostri GMXTa 4 et ad gratiam Ou 5.6 alterum-alterwn scripsi altero-altero eodd. av 6 per imaginem bis NPTa 7 esse coepit av 11 declinaui] add. a uia Ov 12 pr. et] te Ov tua itinera (it t Ta) coguoui NTa et te om.Qv 13 ideo itaque NTa 14 ait] add. VII N 15 uerba] eloquia, s. ser. uel uerba 0 16 per- a, NmlOPRm2 18 temperent A tempeaarent R 19 est om.ANRm1 23 dulcia nobis av tuauerbaO dicit Ta 24 fauus distillans Nm2, quid Ov 25 docet PR faui]lauus a 26 sermonii Mml 27 uelud 3/ apum] a spiritu O )

295
mella redolentem. hoc est mel de quo ait: manducaui panem meum cum melle meo, bibi uinum meum cum lacte meo.

mysticus sermo c-aelestium scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis uelut fortior cibus uerbi; suasorius autem ethicus dulcis et mollior, eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur, amara febribus, id est paenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt. stillant mel labia praedicantis, quando conlisa duris casibus uel ruinis lapsae animae membra refouentur.