Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque praedicationem audiens euangelii, quam propheticus spiritus praecinebat, ait: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori meo! et bene \'dulcia\', quibus praedicatur remissio peccatorum, uitae perennitas, resurrectio etiam defunctorum, quae perpetuae mortis et acerbae amaritudinem temperarunt. per haec mortem coepimus non timere, qui coepimus dicere: ubi est, mors, uictoria tua? et bene \'faucibus dulcia\', eo quod intimis infusa uisceribus gratia spiritalis sit.