Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non ueniat, inquit, mihi pes superbiae. est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes,

et uidendum ne cadas. et uideris tibi forsitan bene stare, sed dicit tibi Paulus: et tu qui stas uide ne cadas. diligenter attende uiam tuam, ut audias: tu autem hic sta mecum. stans enim cum deo lapsum timere non poteris, stans cum deo poteris dicere: eruit pedes meos a lapsu. sed ita eruit

dominus pedes tuos ab omni lapsu, si cognouerit quod tu prohibeas pedes tuos a lapsu. ideo hoc meruit Dauid, ut deus a lapsu pedes eius erueret, quoniam pedes suos ipse prohibebat, ne praecipiti atque incauto peccatorum laberentur uestigio, unde et potuit uerba custodire diuina. non enim custodire quis poterit, nisi potuerit prius stare. cum autem custodierit, ipse incipit ei dei uerbum ferre custodiam. prohibitos pedes suos a uia maligna bene dicit qui Christum esse uiam nouit.