Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Exquiramus ergo mandata dei, ut super seniores intellegamus, fugiamus uiam lubricam peccatorum, ut possimus praecepta custodire caelestia; hoc enim declarant sequentia. super seniorem intellexit Iacob iunior frater, quia, cum senior Esau praerogatiuam sibi bene-

dictionis priuilegio aetatis exposcit, reliquit epulas mitiores, dum quaerit agrestes. profecto illo in uenationem iunior frater uestimenta eius accepit et mihi tradidit populo nationum, materno usus consilio. illam ergo sapientiae stolam, quam habuit ante populus Iudaeorum, induit me Rebecca; stola eius bona, lex et prophetae. hac stola ille populus est nudatus, nos induti sumus; induit nos mater illa [*](l*Marc. 14, 53 3*Marc. 15,1. Matth. 27,1 4cf. Aet.4 7 ct. Dan. 7,9.13, 22 8 cf. Eccli. 25,3 (5) 12 cf. Eccli. 25,4-5 (6-7) .17 cf. Gen. 25,29-34 20 ci Gen. 27 -« n ) [*]( 2 senieres et scribae O 3 caneilimn AMv 4 aduersua 0 5 israhel R conuenerunt AR 7 aetatis Bml uocem AR populo ARml senioris Pv indodbilem QMOv 8 dkrum on.NT prosternauit GMNPRTml procer- tamt Tm2 9 adquiaierit QMNPRmlTa, add. et Nav namque GMNOPav a] am R 10 cnius] add. igitur GMNOPRav 11 potuerat GMv potuit N 12 mernit] potnit N agnoscere] noscere O, add. hnius a dommnO potuit] memitN speciosum a sponsum codd. sensus v in canitie v 13 indiciuIDPfJ in seuau] incensus A6MNPRtn2 incensu Rml incensum. T sensu a t4 longeuitate uitae O profertur GPTa 16 lubricum Mm1 possemus Pm1Rm1 caelestia cuntodire O17 seniores NOv, add.esau a 18 senior] add. frater Ov 19 ad epulas Rm1 20 uenatione A, add. eunte 0 directo a 22 illa O stola sapientiae Oante habuit O anteaMoy )

291
Hierusalem quae in caelo sursum est. accedimus ergo ad patrem.

offerimus illi epulas mitiores, patientiae cibos, misericordiae lenitatem, suauitatem intellectus. accipio benedictionem, praeripio fratri seniori gratiam spiritalem. uenit ille, irascitur, non inuenit quod accipiat; mater occurrit et pio nos informat hortatu. residet penes me stola illa bonis intexta mandatis.