Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Super seniores intellexi, quia praecepta tua quaesiui. nec hoc quidem difficile, ut is quem dominus docuerit super seniores intellegat, siquidem dei gratia ad doctrinam maturitatemque aetatis progrediatur senilis. cum enim aetas senectutis uita inmaculata sit, utique doctrina uitae inmaculatae senilem praestat aetatem. denique excusanti Hieremiae, quod iuuenis esset, responsum est: noli dicere: iuuenis sum, eo quod non aestimaretur iuuenis definitione diuina qui incanam haberet prudentiam, quae sanctificationis caelestis gratia reluceret.