Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ostendit igitur quod diuinum est homines docere non posse, et ideo qui docere praesumunt nesciunt, sed agnoscit discipulus qui docetur. in quo praeter donum scientiae, quod de spiritu sancto fuerat consecutus, moralis quoque suauis est locus, quod m [*]( 1*Deut. 32,7 . 3*Luc. 22, 68 6*Matth. 16, 24 7 Matth. 05 cL 8 cf. Rom. 9, 3 12 cf. Ex. 19, 7 13 cf. Ex. 28 14 cf. Ios. 5 1cf. I Reg. 16, 13 19 cf. Ps. 118,12.66.68 ci Ps. 118, 4 22*Ps. 93,12 ) [*]( 1 adnantiabit RmI 2 pr. tibi <m.AGMmlPR tuos Mm20,om. cet. av 4 noui respondere TmZa 5 non possunt om. codd. praeter O, a intellege intellegebam Ov 10 uidetur N uerecondiae Rml 12 intellegere 0 13 statuta O decurso ritu am.0 14 hiesus AGR iesu 0 se 16 pater AGPR 17 congrua GNPmlBml praemisissetj add. et AR 18 se om.AGMPm1 19 quod] quo a 20 dominus qui] quem dominusU 25 pr. qui] quod O 26 propter Ga 27 locus est NPav quod] quo O )
Super seniores intellexi, quia praecepta tua quaesiui. nec hoc quidem difficile, ut is quem dominus docuerit super seniores intellegat, siquidem dei gratia ad doctrinam maturitatemque aetatis progrediatur senilis. cum enim aetas senectutis uita inmaculata sit, utique doctrina uitae inmaculatae senilem praestat aetatem. denique excusanti Hieremiae, quod iuuenis esset, responsum est: noli dicere: iuuenis sum, eo quod non aestimaretur iuuenis definitione diuina qui incanam haberet prudentiam, quae sanctificationis caelestis gratia reluceret.