Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera tertia decima quae dicitur \'Mem\', quod sonat in Latino \'ex intimis\' et, ut alii, \'ignis ex ultimis\', et utrumque non discordat a textu. nam statim primus uersus internorum uiscerum caritatem exprimit, quae utique ex ultimis procedit medullis et quodam nexu caloris inplicatur ossibus.

Denique in Threnis Hieremiae textus litterae huius hoc continet: ex alto suo misit ignem in ossibus meis. bonus ergo deus, qui nobis inmittit unde diligentes eum meritum sub conspectu eius inuenire possimus. quem mittat ignem, ipse nos doceat: ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut iam accendatur?

bonus ignis quem desiderat omnium saluator accendi, cum praesertim ipsum deum legerimus ignem esse, qui nostra peccata consumit intimisque pectoribus [sui] diuinae cupiditatem cognitionis infundit atque [*](2*Ps. 108, 4 5 Ps. 108, 28 14*Thren. 1,13 17*Luc. 12, 49 20 cf. Deut. 4, 24 ) [*]( 1 persequuntur AGMav iste] add. ipse Ov 3 quidem ottuGMNTa 4 oras] orabus GMOav ipse nobis 0 lege A 5 benedices] add. Explicit (om. A) de littera XIIAR Incipit de (om.4)littera XIII quae dicitur (haec omnia om. NTa) mem quod (Mem littera NTa) sonat in latinum \'ex intimis\' et(uela) ut alii \'ignis ex ultimis\' ANPRTa, om.GMOv, add. et hieronimus \'ex ipsis\' AR (c/. Eier. episi. 30, 5); deinde add. Mem (Hem O) littera tertia decima (XIIM XIII R) significat in alio interprete \'aiscera\', in alio \'ex ipsis\' AGMORv, om- NPTa 11 intimis Ov (c/. intimis uisceribus 12,16; 13,22; intima medullarum 12,17; 15,39) procedit ex ultimis GM 13 eius GMmlPR 14 in om.PRa 15 inmittet PmlRml 17 terra Om2Pml 18 ut iam Mm2Rm2 ut AGOPm2av ia Pm1 iam ed. 19 saluator omnium 0 20 consumet GMmlPmlRml consumat Mm2NPm2Rm2av 21 pectoribus] add. nostris Ov sui inclusi suae GMOv suis Rrn2Tm2a, om. cod. Monac. 2564 saee. XII cupidJtateG agnitioais a infucdat GMNOPRav )

282
inradiat in nobis cor nostrum, cum legimus diuinarum seriem scripturarum-