Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera tertia decima quae dicitur \'Mem\', quod sonat in Latino \'ex intimis\' et, ut alii, \'ignis ex ultimis\', et utrumque non discordat a textu. nam statim primus uersus internorum uiscerum caritatem exprimit, quae utique ex ultimis procedit medullis et quodam nexu caloris inplicatur ossibus.

Denique in Threnis Hieremiae textus litterae huius hoc continet: ex alto suo misit ignem in ossibus meis. bonus ergo deus, qui nobis inmittit unde diligentes eum meritum sub conspectu eius inuenire possimus. quem mittat ignem, ipse nos doceat: ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut iam accendatur?