Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in saeculum ergo permanet uerbum tuum, domine, in caelo. et quomodo ipse dixisti: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt? in saeculum permanet uerbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. caelum ergo et terra, id est opera mundi istius, praeteribunt et tempora permanebunt. alius qui spiritalis est et diiudicat uerba legis: in aeternum, inquit, domine, permanet uerbum tuum in caelo; aeternitas enim uerbi manentis opinionem uerbi praetereuntis excludit.

quomodo autem permanet uerbum m caelo, si ipsum caelum praeterit? et quomodo possunt stare culmina, si cedant fundamenta, aut quomodo permanere habitator in habitatione sua, nisi et habitatio perseueret ? sed forte illud occurrat, quia scriptum est: erit caelum nouum. uerum nec sic absolubile, quia nec in hoc potest permanere quod praeterit nec illud potest dici mansisse quod coeperit. tinea intellectum tuum scindet, si putes uerbum sicut caelum uel incipere uel praeterire.

Unde, si uirtutem prophetici sensus cognoscere uolumus, primum in his quae uisibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus, ut ex eo quae sunt intellegibilia manifestemus. si uerbum dei in caelo permanet, imitemur caelum ubi permanet uerbum, permanet ordo sollemnis caelestium statutorum et beneficiorum domini crebrae uices sollemnibus muneribus perseuerant.