Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in saeculum ergo permanet uerbum tuum, domine, in caelo. et quomodo ipse dixisti: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt? in saeculum permanet uerbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. caelum ergo et terra, id est opera mundi istius, praeteribunt et tempora permanebunt. alius qui spiritalis est et diiudicat uerba legis: in aeternum, inquit, domine, permanet uerbum tuum in caelo; aeternitas enim uerbi manentis opinionem uerbi praetereuntis excludit.