Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ambulemus ergo in dei mandato, quia satis latum est. est enim mandatum sapientiae quae in exitu canitur, in amplis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo. dilatemus igitur cor nostrum, ut recipiamus apostolicae uim sententiae, qui ait:

capite nos. recipiamus ergo eius sermones in cor nostrum, induamus uiscera misericordiae benignitatem humilitatem patientiam. o homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum caelestium sinum tuae mentis expandas! quam latum mandatum est caritatis! diligite, inquit, inimicos uestros. omnes utique affectu caritatis inclusit qui non exclusit inimicos;

quis enim uidetur exceptus, cum recipiatur inimicus ? unde apostolus: si fieri, inquit, potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. non potest hoc Iudaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant. illi uix suos diligunt, christiano etiam inimicos non licet non amare. christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo diuinitatis est, cuius nomen usurpas-..

pas. qui uocabulum geris, interpretationem uocabuli perfectionemque cur refugis? audi latum mandatum: benedicite eos [*]( 3*11 Cor. 6,12 9*Prou. 1, 20 13 II Cor. 7, 2 17 Matth. 5,44 19 Rom. 12,18 24 cf. Col. 2, 9 26*Rom. 12, 14 ) [*]( 1 perfidiae ARml 2 coartemur NOv 3 angustamini Otnl angusti- amini Om2v 5 dicit om.N nola Mm1 6 solatio Am1GMNOPm1Rav solatiam Pm2 8 satis] salutis AR 9 enim] add. latum Oav sapientia a 10 amplis] plateis Ov ait R placia A platia Pml platea cet. a enim] autemO 11 dilatemur AGPmlR 12 quij quae av 13 uos N 15 quam] quia AmlRml 16 mentis tuae Aav caritas NT 17 utique] que APm2R qui PmI, ora.GMO, add. in GMOv 19 apostolus] add. ait a 20 inquid Pm1 Rm1 22 christiano-24 dico om.N 24 plcnitudiQe Stnl 25 pf- uocabulo Pm1interpretationis Rml 26 quur AR latum om.N eos qm persecutur] persequentibus O )

281
qui persecuntur uos et nolite maledicere. iste, qui latum dicit esse mandatum, probauit supra dicens: illi quidem detrahebant, ego autem orabam. quid oras, Dauid, dicito nobis ipse. sed dixisti; legi enim dicentem: maledicent illi, et tu benedices.