Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ambulemus ergo in dei mandato, quia satis latum est. est enim mandatum sapientiae quae in exitu canitur, in amplis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo. dilatemus igitur cor nostrum, ut recipiamus apostolicae uim sententiae, qui ait:

capite nos. recipiamus ergo eius sermones in cor nostrum, induamus uiscera misericordiae benignitatem humilitatem patientiam. o homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum caelestium sinum tuae mentis expandas! quam latum mandatum est caritatis! diligite, inquit, inimicos uestros. omnes utique affectu caritatis inclusit qui non exclusit inimicos;