Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. de consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio; sicut enim i m in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. post resurrectionem consummatio, unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, dum euacuauerit omnem principatum et potestatem. ergo consummationem saeculi sequitur finis iuxta apostolum; unde colligitur, quod sequatur finis omnem consummationem.