Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nescis, quod ideo imperare te aliis feci, ut mihi ipse seruires ? nescis, quod ideo potestatem m m contuli, ut meae te subicerem potestati? an ignoras ipsi domino salutari dictum esse ab huius mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: haec omnia tibi dabo, si procidens ad oraueris me? ante ergo ipse subicitur qui alios uult habere subiectos\'. ueniunt omnia uitia et singula dicunt: \'meus es\'. quem tanti conpetunt, quam uile mancipium est!