Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

denique ille diues in euangelio, cui dictum est: si uis perfectus esse, uende omnia quae habes et da pauperibus, deum sibi non sufficere iudicauit. denique et contristatus est, quasi quod plus esset relinquere iuberetur, quod minus esset eligere. ille ergo dicit: \'tuus sum\', qui dicere potest: ecce omnia r eliquimus et secuti sumus te.

Apostolorum itaque uox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et ludas apostolus fuit et in conuiuio Christi inter apostolos recumbebat. dicebat et ipse: tuus sum\', sed uoce, non corde. uenit et introiuit in eum satanas et coepit dicere: \'non est tuus, Iesu, sed meus est. denique ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt, in pectore suo uoluit. tecum epulatur et mecum pascitur, a te panem accipit, a me pecuniam, tecum bibit et mihi tuum sanguinem uendit; tuus est apostolus et meus est mercennarius\'.