Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ostende nobis patrem, et sufficit nobis. numquid hac uoce utitur auidus pecuniae honoris potestatis ? multis non est satis deum scire, et quidem pluribus. tanti populi, tantae nationes, tanti diuites paupertatem putant domino seruire et qui supra omnes est, illis exiguus et [*](9 cf. Ioh. 1, 29 14 cf. Ps. 114, 9 18*Ps. 118, 94 23 Ioh. 14, 8 ) [*](1 interroget Ov aegyptum GPml aegypiti (sic) M, add. pascha ORav 2 regis R pharaoai Mtn20 5 possimus Mml 6 quod Rml 7 aU. quid] quod A.GPOm2T 10 hostias Rml farao AR 11 teterrimus codd. av uqiis Rm2 12 seruitutis AR graues Rml asstrictos 0 13 uerae APm2Ra ueram NO 15 quotjquid MRm2 quod RmlTa sumus AGMPR saeculo simus (sumus N) Nav tamen N ereptis PtnlR et eras. N 18 uersus om,NP sextus] VI GNOPR,om. A egoom-MNPa saluum me iac O 22 nouit Oa 23 ac ARml dicere] add. deo N, domino a 24 nobis omJf mSml .27 qui Nm2Oav,om.cet. )

273
angustus est, illis non est satis dei filius in quo sunt omnia.

denique ille diues in euangelio, cui dictum est: si uis perfectus esse, uende omnia quae habes et da pauperibus, deum sibi non sufficere iudicauit. denique et contristatus est, quasi quod plus esset relinquere iuberetur, quod minus esset eligere. ille ergo dicit: \'tuus sum\', qui dicere potest: ecce omnia r eliquimus et secuti sumus te.

Apostolorum itaque uox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et ludas apostolus fuit et in conuiuio Christi inter apostolos recumbebat. dicebat et ipse: tuus sum\', sed uoce, non corde. uenit et introiuit in eum satanas et coepit dicere: \'non est tuus, Iesu, sed meus est. denique ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt, in pectore suo uoluit. tecum epulatur et mecum pascitur, a te panem accipit, a me pecuniam, tecum bibit et mihi tuum sanguinem uendit; tuus est apostolus et meus est mercennarius\'.