Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non ergo obliuiscamur, quia dominus Iesus, agnus dei, mundi hostia, soluit nos grauium nexibus delictorum, quibus Pharao

ille taeterrimus, non unius Aegypti, sed saeculi istius princeps, uinculo seruitii grauis nos tenebat adstrictos. non obliuiscamur in aeternum, ut, cum uenerimus in illam uere terram repromissionis, ubi est regio uiuorum, meminerimus quanta hic nobis Pharao dirus intulerit, quot perpessi in hoc simus saeculo, quibus tandem erepti malis, et agamus gratias eripienti nos domino Iesu, qui perturbatorem omnium fecit esse captiuum.