Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed quia idem supra ait: quoniam in lege nemo iustificatur, intellegis utique quia iustificatio legis species est et imago, non ueritas. secundum ueritatem ergo et perfectionem nemo iustificatur in lege, secundum speciem iustificatur. ergo sanctus propheta, qui adhuc in legis iustificatione uiuebat, uidebat autem fulgorem euangelii, quasi memor ueteris disciplinae legi tamquam paedagogo utili gratiam reseruabat. considera aliquem excedentem ex ephebis in diuitiis et honoribus constitutum paedagogo suo honorificentiam reseruantem, cuius officiis informatum se esse cognosceret, ut maturiorem regere posset aetatem.