Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sit nobis ergo cotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus meditemur imitari. in hac desudemus uirtutum palaestra, ut, cum increpuerint temptamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes ciborum spiritalium et adtenuatos ieiunio lectionis temptationum tempus inueniat. quodsi athleticis epulis pastam animam nostram potuerit inuenire, si sit euangelicus sucus in nobis, si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta [*](14*Ps. 118. 92 ) [*]( 1 urgneri GAINP cum om.b 3 prosperum AR 4 supplicii A 7 populus Rml snbiciuntur Pm2 11 eoque v fuit T 12 patrem] fratres Gm2Mm2N Paμ recipit GMPml fratrem AOb patrem eel. aLt 15 forte N 16 isaiae GMfi esaia a 17 orgueretar MR exictu A exitu G 19 ad iniuriam Pm2 20 absolatioiies (alt. s 8.1.) P 21 adolatione Mml 22 fuisset omJiT 23 ergo nobis av 24 ac Rml 25 increbruerint (aU. r 26 inexpertes Mm2Pa spiritalium ciborum Nav et] ut 0 29 mentis nostrae O thoros MNOa animaeque a )

271
solidauerit, si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum caelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla temptationum poterit nos perturbare congressio.