Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quanta simul coaceruata sunt, ut illa adflictione Iob sanctus periret! sed quia patriarcharum moribus informatus oraculorumque caelestium et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in temptationibus tantis perire non potuit. denique cum amisisset tam amplas subito facultates, carissimos filios, quasi is, cui meditatio cotidiana esset in lege diuina, ait: nudus exiui de uentre matris meae, nudus ibo eo. dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum. [*]( 7 cf. I Cor. 9, 26 8 cf. Matth. 5, 39 9*Rom. 12,19 11 cf. I Cor. 9, 27 18*Ps. 118, 92 26*Hiob 1, 21 ) [*]( 2 anguamus A angamur 0 4 saiubri 0 7 ut in incertum nec oni-NT 9 et ego Rm2v 11 aereas PB 13 inimici b 14 ante om.O 15 et] nt AR aduecsariis N 17 animi—terrore om-N 19 tum b forte O 21 coaceruati Mm1 coacerbata Pm1R ut] add. in ORav 22 informatis Mml 23 firmalus Pm2 24 amisset A sufaito tam ampKs 0 25 karissimos MP 26 cottidiana 6 uentre] ntero MOv 27 eo om.AOR )

269
perfusus etiam corporis totius ulceribus cum temptaretur uxoris [*]( 2 ) alloquiis, qui meminisset Adam sic esse deiectum, dum propriae credit uxori, respondebat: sic-ut una ex insipientibus mulieribus locuta es. quodsi illam quasi sapientem uoluisset audire, ipse sapiens non fuisset. temptatus etiam diuersis alloquiis amicorum cum fidei stabilis inmobilisque patientiae praemia meruisset a domino, nonne dicebat: nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea?