Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. lucebat propheta ut dies, cui meditatio lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex lege. denique ne corpore mortis lux diei posset extingui, ambulabat in lege et ideo ambulabat in lumine. alioquin perissem, inquit, in humilitate mea.

humilitas non semper uirtutis est, sed est etiam adflictionis, hoc est non semper uoluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua adflictione temptamur. alioquin nemo perit in humilitate, quae magis seruare consueuit. ergo quando in adflictionis tempore sumus et quatimur aduersis, meditatio nobis in lege sit, ne inparatos procella temptationis adfligat.

athleta nisi exercitio [*]( 2*Apoc. 22, 5 5*Apoc. 22, 3 6 cf. I Cor. 15. 24.28 11*1 Cor 15, 28 12*Ioh. 8, 34 17*Ps. 118, 92 21 cf. Ps. 118,1 22 Ps. 118, 92 ) [*]( 1 omnia AR, om. eet. av utique N 2 futuram om-R 3 indigetur AR 4 sunt MNa 6 uoiuntate O 7 subiecta erunt Nav 8 eij eius AR 10 crediderunt Pml 12 facit peccatum 0 15 potuit] add. ergo av 17 uersus om.NPRml quartus] IIII AmlGOR-om.NP quia] quod NP 18 me P 19 lucebit Oml erat lexM 20 ne] add. in a .21 possit AGMNa et om. Av 22.25 alioquiA inquit, periissemau 23 sed estjsed ORav 24quae] quia AR etiam quae Na etiam om.М 25 poterit penre y 27 in aduersis M 28 adhleta AMR )

268
palaestrae prius fuerit adsuefactus, non audet subire certamen. ungamus igitur oleo lectionis nostrae mentis lacertos. sit nobis tota die ac nocte exercitii usus in quadam caelestium scripturarum palaestra artusque animorum nostrorum salubris spiritalium ferculorum esca confirmet, ut, cum aduersarius adsistere coeperit et puluere-

uere nos suae temptationis asperserit, stemus intrepidi, nitamur non ut in incertum nec ut aera caedentes. melius percutimus uerberati, si percutienti maxillam alteram praebeamus, si uindictam non requiramus, sed ei, qui dixit: mihi uindictam, ego retribuam, causam uindictae integram reseruemus. caedimus aerias potestates, si nos ipsos castigare nouerimus. castigabat carnem

suam Paulus, ut aduersarios uerberaret, et seruituti redigebat corpus suum, ut dominaretur inimicis. exerceamur igitur indefesso meditationis usu, exerceamur ante certamen, ut simus certamini semper parati, et cum frequentior aduersarii ictus ingruerit nunc inopia nunc rapina nunc orbitate nunc corporis aegritudine nunc maerore animi nunc terrore mortis et acerbitate poenarum, dicat unusquisque nostrum qui potuerit sustinere ac perpeti: . nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.