Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: dispositione tua permanet dies. nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies, cum post breue momentum diei sequatur occasus et fiat noctis successio? sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus adest Christus, qui dicit: ambulate dum lucem habetis. habetis quem uidit Abraham, dies remissionis peccatorum, de quo legis: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo. sunt ergo sancti quibus sol numquam occidit, quia dominus lux eorum est, sicut scriptum est: et erit illis dominus lumen aeternum.

Et expressit causam permanentis diei atque subtexuit: dispositione, inquit, tua permanet dies, q u 0- [*](1.14 ef. I Cor. 15, 28 6 cf. Ps. 23, 2 8*Cant. 1,6 (5) 12 cf. Ps. 75, 2 14*Ps. 23, 1 16 cf. Gal. 3, 28 19*Ps. 118. 91 23 Ioh. 12, 35 cf. Ioh. 8, 56 25*Ps. 117, 24 27*Esai. 60, 19 30*Ps. 118, 91 ) [*]( 1 gyros suos 0 gyro(giro) suo eet. au, ef. p. 263, 30 4 sanctos habeat 0 5 habet a 7 dicit ecclesia om.A 9 non eras. T 13 fulgit Rml effulge Nav 14 in terra dominus 0 17 scita ANOR scitha GMP 19 ait om.N 22 adestj idem A id esti2 Christus adest Nav 23 qui om.A 25 haec et quam 0 -6 ea MO 29 et om.NTa 30 inquid M,om v tua inquit O )

267
niam uniuersa omni a seruiunt tibi. uidetur itaque significare futurum illud, quando nox non erit amplius et non indigebitur lucernae uel solis lumine, quoniam dominus inluminabit eos.