Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: dispositione tua permanet dies. nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies, cum post breue momentum diei sequatur occasus et fiat noctis successio? sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus adest Christus, qui dicit: ambulate dum lucem habetis. habetis quem uidit Abraham, dies remissionis peccatorum, de quo legis: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo. sunt ergo sancti quibus sol numquam occidit, quia dominus lux eorum est, sicut scriptum est: et erit illis dominus lumen aeternum.