Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sanctos angelis et archangelis conparandos, habeat etiam plerosque terrenos. dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria et super flumina praeparatus. denique quasi orbis terrarum dicit ecclesia: nolite aspicere me, quoniam fusca sum, quia non respexit me sol, eo quod uelut pruinis hiemalibus geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium

sol iustitiae diu indignam aestimauerit quam serena uultus sui luce lustraret. nonne tibi uidebatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Iudaea tantummodo deus? nunc autem plenitudo lucis fulget aestiuae, quando omnia et in omnibus Christus. nonne terra domini et plenitudo eius? et uere orbis terrarum in ecclesia, in qua non Iudaeus tantummodo aut Graecus, non barbarus aut Scytha, non seruus aut liber, sed omnes in Christo unum sumus. sol omnibus fulget, dies omnibus lucet.

Ideoque ait: dispositione tua permanet dies. nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies, cum post breue momentum diei sequatur occasus et fiat noctis successio? sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus adest Christus, qui dicit: ambulate dum lucem habetis. habetis quem uidit Abraham, dies remissionis peccatorum, de quo legis: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo. sunt ergo sancti quibus sol numquam occidit, quia dominus lux eorum est, sicut scriptum est: et erit illis dominus lumen aeternum.