Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uide ergo uenientem solem nostrum ad austrum postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem Hierusalem — uenit utique ad eam quam etiam uocare dignatus est, sed haec Hierusalem terrena est, quae occidit prophetas, hoc est synagoga Iudaeorum —, quotiens, inquit, uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti. ecce relinquetur uobis domus uestra deserta.

gyrauit igitur se ad gentes, gyrando autem gyrauit spiritus dei et [*]( 2*Esai. 43,6 *Luc. 13,2&-30 7Ps.47,3 9cf.Ps.94,3 10.14*Cant. 4, 16 13 cf. Matth. 34, 20 15 Eph. 5,14 22*Matth. 23,37-38 ) [*]( 1 postquam Nm2a 3 ab om.NOmlP 4 recumbentj add. cum Abraham (habraam G) GOv in regno dei cum habraam M 7 syon NOPa 8 iatus aquilonis 0 9 quia OPTa est magxmsNPav 10 est] add. dictum a exurge GMOPa 11 enim om.M 14 exurge MNOPa 15 exurge AMNOPa 16 popule Mm2 17 et uigila Mml 18.19 sinagogae AMPR 20 nationum—21 postea om-NT 21 nostrum om.0 22 alt. Hierusalem om.N 24 anagoga AMOPR 27 uobis om.GMN PRa 28 se om-a )

266
in gyros suos conuersus est, ut fieret deus omnia et in omnibus. ideo sanctus caelum dicitur, quia uicinior eum claritas solis semper inlustrat; habet splendorem suum domesticum, ut tenebras noctis non sentiat. ideo ecclesia et caelum dicitur et mundus, quod habeat

sanctos angelis et archangelis conparandos, habeat etiam plerosque terrenos. dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria et super flumina praeparatus. denique quasi orbis terrarum dicit ecclesia: nolite aspicere me, quoniam fusca sum, quia non respexit me sol, eo quod uelut pruinis hiemalibus geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium

sol iustitiae diu indignam aestimauerit quam serena uultus sui luce lustraret. nonne tibi uidebatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Iudaea tantummodo deus? nunc autem plenitudo lucis fulget aestiuae, quando omnia et in omnibus Christus. nonne terra domini et plenitudo eius? et uere orbis terrarum in ecclesia, in qua non Iudaeus tantummodo aut Graecus, non barbarus aut Scytha, non seruus aut liber, sed omnes in Christo unum sumus. sol omnibus fulget, dies omnibus lucet.