Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed forte dicas: \'quomodo in Canticis est: exsurge, aquilo, et ueni, auster? plerique enim accipiunt, quasi proiciatur aquilo et inuitetur auster. quodsi ita accipiunt, exturbatur ab ecclesia perfidiae glacialis asperitas, ne fiat fuga nostra hieme uel sabbato, et inuitatur australis uerna temperies.

aut certe e xsurge, aquilo hoc est: surge qui dormis et exsurge a mortuis; populus nationum, qui diu ante dormisti, euigila aliquando, et inlucescet tibi Christus. postremo omnes inuitantur ad ecclesiam, et synagogae populus et gentilium, sed prius synagogae, quia priores ex Iudaeis apostoli crediderunt, per ipsos postea nationum populi congregati sunt.